라틴어 문장 검색

Et nihilominus homines, non advertentes literarum modulos difficilius scilicet collocari quam literae per motum manus scribantur, sed hoc interesse, quod literarum moduli semel collocati infinitis impressionibus, literae autem per manum exaratae unicae tantum scriptioni, sufficiant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:3)
Simile enim est ac si in scriptione aut impressione una forte litera aut altera perperam posita aut collocata sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:5)
ut multitudo circumstantiarum sive ansarum juvet memoriam, veluti scriptio per partes non continuatas, lectio, sive recitatio voce alta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:25)
Verum ut a granditate verborum ad mediocritatem descendamus, rerum secundarum praecipua virtus est temperantia, adversarum fortitudo, quae in moralibus reputatur pro virtute maxime heroica.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:8)
Nisi forte hi defectus in generosa et heroica ingenia inciderint, quae defectus proprius naturales in honoris sui incrementum vertere nitantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 5:4)
Coloniae eminent inter antiqua et heroica opera.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:2)
Lectio copiosum reddit et bene instructum, disputationes et colloquia promptum et facilem, scriptio autem et notarum collectio perlecta in animo imprimit et altius figit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:24)
ego vero omnem eloquentiam omnisque eius partis sacras et venerabilis puto, nec solum cothurnum vestrum aut heroici carminis sonum, sed lyricorum quoque iucunditatem et elegorum lascivias et iamborum amaritudinem epigrammatum lusus et quamcumque aliam speciem eloquentia habeat, anteponendam ceteris aliarum artium studiis credo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 4:1)
Et quid aliud heroica sua signa dicebant, nisi "scuticam vitiorum fugatricem ostendimus"?
(단테 알리기에리, Epistolae 8:3)
3. Sed hec fama trinacrie terre, si rccte signum ad quod tendit inspiciamus, videtur tantum in obproprium ytalorum principum remansisse, qui non heroico more sed plebeio secuntur superbiam.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 98:1)
Urbinus postea restitutus monumentum ei fecit titulo scriptionis qui tantum meritum loqueretur adiecto.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 16:4)
Nostrum hoc convivium, quod et heroici seculi pudicitiam et nostri conduxit elegantiam, in quo splendor sobrius et diligens parsimonia, Agathonis convivio vel post magniloquentiam Platonis non conponere tantum sed nec praeferre dubitaverim.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 2:1)
Hos quoque tamquam heroice incomptos adamavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 5:2)
nam est metrum heroicum et actus mixtus, ubi et poeta loquitur et alios inducit loquentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr41)
est autem heroicum quod constat ex divinis humanisque personis, continens vera cum fictis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr42)

SEARCH

MENU NAVIGATION